- VENTRALIA
- VENTRALIAvestimenta contegendo Ventri, forte eadem cum Semicinctiis quod vide: memorantur Plinio, l. 8. c. 48. Gausapae Patris mei memoriâ coepêre, Amphimalla nostrâ, sicut villosa etiam Ventralia. Glossae, Ventrale Iutisconsultis zona, crumena, quam et sundum, et prosundum vocavêre, ut Cuiacius, Observ. l. 10. c. 27. Hinc Alciatus, Parerg. l. 1. c. 40. illud Callistrati, Pannicularia bona damnatorum esse, quae damnatus habet, et modici sunt pretii, promiscuique usus, qualis est vestis, quâ fuerat indutus, aut nummuli inveterales, quos victus sui causa in promptu habuerit. Nec debent, inquit, Praesides pati, ut Commentarienses eâ pecuniâ abutantur, sed debet servari ad ea, quae iure Praesidum solent erogari, ut puta carciaticum (lege Carceraticum) quibusdam Officialibus inde subscribere. Illud, inquam, Inveterales recte corrigit in Ventrali, intelligitque de his pecuniis, quas in sacciperio habent, quod militum inest in Semicinctii plagula, quam ante ventrem gerunt. Itaque horum sententiâ Ventrale nil aliud fuit, quam crumena sive zona, quâ nummi condebantur. Sed quid opus erat, illa villosa facere? Fuisle autem ea Gausapina seu villosa Plinius supra dixit: Quare existimat Octav. Ferrarius, fuisle potius vestimentum breve, ad instar thoracis, muniendo ventri, runicae subici solitum; quod frigoris causâ, aetate Plinii, etiam villosum fieri coeperit: inque eo, sicut zona, pecuniam esse circumlatam, de Re Vestiaria, Part. 1. l. 1. c. 18. et Part. 2. l. 1. c. 12. Salmasius tamen prioribus accedit, et Ventrale subintellige cingulum, vel Ventralem, subintellige zonam, genus zonae fuisse ait, quae ligamenta et habenas, quibus circa ventrem cingeretur, et in medio receptaculum, quô nummi continerentur, habuerit, ob similitudinem Funda quoque dicta. Vide eum Not. ad Pescennium Nigrum, c. 10. et supra voce Funda. it. Pannicularia, et Scutale.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.